

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 61: Versus 1
Spiritus Domini[HIER.]Christus secundum humanitatem qui supra dixerat,Ego Dominus, in tempore congregabo eos,etc.Quod unxerit me:oleo laetitiae, abundantia gratiae.[ID.]Haec unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbae descendit, et mansit in illo.Ad annuntiandum.Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus.Apertionem,scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.